- VESTIFLICI et VESTIFICAE
- VESTIFLICI et VESTIFICAEin veterib. monumentis memorati, conficiendis vestibus operam insumebant, quibus apud Hebraeos praeerat ex Sacerdotum ordine magnae aliquis auctoritatis. Vide quae supra diximus, in voce Vestiarius: sicut de antiquo Vestium concinnandarum artificio, in voce Sartor. Eôdem Vestiplicae pertinent, quatum munus ex ipsa voce dignoscitur. Fabius Maior, Declam. 363. Ter de stupro uxoris, adicctô pretiô appellatus, vestiplicam dominae habitu misit. Seneca, de Tranquill. l. 1. c. 1. Placet non in ambitionem cubile compositum, non ex arcula prolata vestis, non mille ponderibus aut tormentis splendere cogentibus pressa: Sed domestica et vilis nec servata, nec sumenda sollicite. Amm. Marcellin. l. 28. Dein quum a Silvani lavacro, vel Mammcae aquis ventitant sospitalibus, ut quis quam eorum egressus tenuissimis se terserit linteis, solitis pressoriis vestes luce nitentes arbitra diligenter explorat, quae una portantur, sufficientes ad iuvandos homines undecim etc. Quid autem, si Vestiplicae sint Vestispicae? quae, ut ait Varro, vestem spicerent. Apud Plautum sane legitur, Trinummô Comoedia, Actu 2. Sc. 1. v. 22.Vestispicae, Unctor, auri Custos, Flabelliferae, Sandaligerulae.Ubi Non. Marcellus legit, Vestispici, servi nempe vestium custodes. Afranius quoque Vestispicae meminit Vopiscô: Novi non inscitulam ancillulam vespere et Vestispicam: ubi quam Vestispicam vocat, dicunt alii a Veste, ut ostendit lapis Romae: M. Ulpio. Aug. Lib. Phaedimo. Divi. Traiani. Aug. a potione. item. a laguna. et. Tricliniarch. Lictori. proximo. et a. comment. beneficiorum. vixit. ann. XXVIII. abscessit. Sedlinunte. pri. Idus. August. Nigro. et Aproniano. Cos. reliquiae, traiectae, eius. 3. Non. Febr. ex permissu. Collegii. Pontificum. piaculo. facto. Catullino, et. Apro. Cos. dulcissimae. memoriae. eius. Valens. Aug. Phedianus. a Veste. bene. merito. fecit. Item ad Vestem. Vide supra et plura apud Laur. Pignorium, Comm. de Serv. ac Tit. Popmam, de Operis Serv.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.